monumenta.ch > Plinius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 72
{XXXV} nam lacrima, quae ex arbore ipsa destillat, Aethiopicae maxime oleae, mirari satis non est repertos, qui dentium cols inlinendos censerent, venenum esse praedicantes atque etiam in oleastro quaerendum. e radice oleae quam tenerrimae cortex derasus in mel crebro gustatu medetur sanguinem reicientibus et suppurata extussientibus. ipsius oleae cinis cum axungia tumores sanat extrahitque fistulis vitia et ipsas sanat.